jueves, 3 de octubre de 2013

SANTO ROSARIO EN LATÍN O LENGUA SAGRADA

Signación

Per signun crucis, de inimícis nostris, líbera nos Deus noster.

In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen

Acto de Contricción - Actus Contritionis

O mi Domine Iesu, verus Deus et Homo verus, Creator, Pater et Redemptor meus, in qui credo et spero et quem super omnia diligo: me poenitet ex toto corde propter peccata mea quia Tu Deus bonus es ac me poenis inferni punire potes, et Tua gratia adiuvante emendationem in futuris polliceor. Amen.

O

Deus meus, ex toto corde pænitet me ómnium  meórum peccatórum, éaque detéstor, quia peccándo, non solum poenas a te iuste statútas proméritus sum, sed præsértim quia offéndi te,  summum bonum, ac dignum qui super ómnia diligáris.  Ideo fírmiter propóno,  adiuvánte grátia tua, de cétero me non peccatúrum  peccandíque occasiónes próximas fugitúrum. Amen.

O

CONFITEOR Deo omnipotenti, beatae Mariae semper Virgini, beato Michaeli Archangelo, beato Ioanni Baptistae, sanctis Apostolis Petro et Paulo, et omnibus Sanctis, quia peccavi nimis cogitatione, verbo et opere: mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archangelum, beatum Ioannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, et omnes Sanctos, orare pro me ad Dominum Deum nostrum. Amen.

Simbolo de los Apostoles - Symbolum Apostolorum

Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in / Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, / natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad infernos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem et vitam aeternam. Amen.

Padre Nuestro - Pater Noster

Pater noster, qui es in caelis: sanctificetur nomen tuum; adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra.

Panem nostrum cotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

Jaculatoria

V. Maria, Mater gratiae, Mater misericordiae: 
R. Tu nos ab hoste protege et hora mortis suscipe.

Ave María

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum; benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus.

Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

Gloria Menor - Gloria Minor

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.

Oración de Fatima - Oratio Fatima

O MI IESU, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, conduc in caelum omnes animas, praesertim illas quae maxime indigent misericordia tua. 

Salve Regina

Salve Regina, mater misericordiae; vita, dulcedo et spes nostra, salve. Ad te clamamus, exsules filii Evae. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria. 

V. Ora pro nobis, sancta Dei génetrix.  
R. Ut digni efficiámur  promissiónibus Christi.

Orémus

Deus, cuius Unigénitus per vitam, mortem et resurrectiónem suam  nobis salútis ætérnæ  præmia comparávit,  concéde, quaésumus:  ut hæc mystéria sacratíssimo  beátæ Maríæ Vírginis  Rosário recoléntes,  et imitémur quod cóntinent, et quod promíttunt assequámur.  Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Letanía Lauretanas - Litaniae Lauretanae

Kyrie, eleison. R. Kyrie, eleison.
Christe, eleison. R. Christe, eleison.
Kyrie, eleison. R. Kyrie, eleison.
Christe, audi nos. R. Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos. R. Christe, exaudi nos.
Pater de caelis Deus, R. miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus, R. miserere nobis.
Spiritus sancte Deus,          R. miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus, R. miserere nobis.



Sancta Maria,           R. ora pro nobis.
Sancta Dei Genetrix,
Sancta Virgo virginum,
Mater Christi,
Mater Ecclesiae,
Mater Divinae gratiae,
Mater purissima,
Mater castissima,
Mater inviolata,
Mater intemerata,
Mater amabilis,
Mater admirabilis,
Mater boni Consilii,
Mater Creatoris,
Mater Salvatoris,
Virgo prudentissima,
Virgo veneranda,
Virgo praedicanda,
Virgo potens,
Virgo clemens,
Virgo fidelis,
Speculum iustitiae,
Sedes sapientiae,
Causa nostrae laetitiae,
Vas spirituale,
Vas honorabile,
Vas insigne devotionis,
Rosa mystica,
Turris Davidica,
Turris eburnea,
Domus aurea,
Foederis arca,
Ianua caeli,
Stella matutina,
Salus infirmorum,
Refugium peccatorum,
Consolatrix afflictorum,
Auxilium Christianorum,
Regina Angelorum,
Regina Patriarcharum,
Regina Prophetarum,
Regina Apostolorum,
Regina Martyrum,
Regina Confessorum,
Regina Virginum,
Regina Sanctorum omnium,
Regina sine labe originali concepta,
Regina in caelum assumpta,
Regina Sanctissimi Rosarii,
Regina familiae,
Regina pacis,

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R. parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R. exaudi nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R. miserere nobis.

V. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix,
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus

Concede nos famulos tuos, quaesumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et gloriosa beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetitia. Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Por Las Necesidades de la Iglesia y el estado
Pater Noster, Ave María, Gloria

Por las Intenciones del Romano Pontifice
Pater Noster, Ave María, Gloria

Por las Almas del Purgatorio
Pater Noster, Ave María, y

V. Las Almas por la misericordia de Dios descansen en Paz. 
R. Amen

TODOS: In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen

Añadir leyenda

No hay comentarios:

Publicar un comentario